| 
| Carmen 76 (in Latin by Catullus)   |  |  
|  |  |  
| Available in 
Latin, 
Brazilian Port., 
Chinese, 
Croatian, 
Dutch, 
English, 
Estonian, 
Finnish, 
French, 
German, 
Hebrew, 
Hungarian, 
Italian, 
Rioplatense, 
Scanned, and 
Vercellese. Compare two languages here.
Listen to this text here. |  |  
|  |  |  
| Siqua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium,
 nec sanctum violasse fidem, nec foedere nullo
 divum ad fallendos numine abusum homines,
 multa parata manent in longa aetate, Catulle,
 ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
 Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
 aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
 Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
 Quare iam te cur amplius excrucies?
 Quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,
 et dis invitis desinis esse miser?
 Difficile est longum subito deponere amorem,
 difficile est, verum hoc qualubet eficias:
 una salus haec est, hoc est tibi pervincendum,
 hoc facias, sive id non pote sive pote.
 O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
 extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
 me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
 eripite hanc pestem perniciemque mihi,
 quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
 expulit ex omni pectore laetitias.
 Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
 aut, quod non potis est, esse pudica velit:
 ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
 O di, redite mi hoc pro pietate mea.
 
 |  
|  |  
|  |  
|  |  |  |