| 
| Carmen 73 (in Latin by Catullus) |  |  
|  |  |  
| Available in 
Latin, 
Brazilian Port., 
Chinese, 
Croatian, 
Dutch, 
English, 
Finnish, 
French, 
German, 
Hungarian, 
Italian, 
Norwegian, 
Scanned, 
Turkish, and 
Vercellese. Compare two languages here. |  |  
|  |  |  
| Desine de quoquam quicquam bene velle mereri aut aliquem fieri posse putare pium.
 Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
 prodest, immo etiam taedet obestque magis;
 ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
 quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
 
 |  
|  |  
|  |  
|  |  |  |