Carmen 42 (in Latin by Catullus) |
|
| |
Available in
Latin,
Brazilian Port.,
Chinese,
Croatian,
Czech,
Dutch,
English,
Finnish,
French,
German,
Hungarian,
Italian,
Scanned,
Spanish, and
Vercellese. Compare two languages here.
|
|
| |
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
Iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam et reflagitemus.
Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate,
"moecha putida, redde codicillos,
redde putida moecha, codicillos!"
Non assis facis? O lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud potest ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore uoce.
"Moecha putide, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!"
Sed nil proficimus, nihil mouetur.
Mutanda est ratio modusque vobis,
siquid proficere amplius potestis:
"pudica et proba, redde codicillos."
|
|
|
|
| |