| 
| Carmen 83 (in Latin by Catullus) |  |  
|  |  |  
| Available in 
Latin, 
Brazilian Port., 
Chinese, 
Croatian, 
Dutch, 
English, 
French, 
German, 
Hebrew, 
Hungarian, 
Italian, 
Portuguese, 
Russian, 
Scanned, 
Spanish, 
Turkish, and 
Vercellese. Compare two languages here. |  |  
|  |  |  
| Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est.
 mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
 sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
 non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
 irata est. hoc est, uritur et loquitur.
 
 |  
|  |  
|  |  
|  |  |  |