Si quicquam cupido optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
Quare hoc est gratum nobis quoque carius auro
quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis. O lucem candidiore nota!
Quis me uno vivit felicior aut magis hac est
optandus vita dicere quis poterit?